monumenta.ch > Ambrosius > 66 > 6 > Proverbia, 16 > sectio 14 > sectio 79 > sectio 41 > 6 > sectio 22 > sectio 138 > sectio 60 > CAPUT X. > sectio 5 > sectio 118 > 20 > 4
Cassianus, Collationes, 3, 20, III. Interrogatio de poenitentiae fine et satisfactionis indicio. <<<     >>> V. De modo poenitentiae, et indulgentiae perceptae argumento.

CAPUT IV. Responsio abbatis Pinufii. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS SHOW APPARATUS

1 Pinufius: Delector admodum quidem copiosis humilitatis vestrae fructibus, quos etiam cellulae illius quondam habitatione susceptus non incuriosa aestimatione perspexi, valdeque congaudeo, quia id quod a nobis omnium Christianorum infimis sola forsitan verborum libertate praecipitur, tanta admiratione suscepistis, ut ea (si non fallor) haud segnius quam a nobis dicta sunt impleatis. Cumque (sicut memini) labore operis vestri pene dictorum nostrorum exaequetur industria, ita meritum vestrae virtutis occultatis, tamquam si nulla ad vos eorum quae quotidie exercetis aura pervenerit.
2 Sed quia idipsum summa laude dignissimum est, quod velut adhuc rudes incognita vobis esse ista sanctorum instituta testamini, id quod a nobis sedulo postulatis breviter ut possumus complectamur. Necesse est enim ut ultra possibilitatem nostram atque virtutem antiquae familiaritatis vestrae pareamus imperio. Itaque de poenitentiae exhortatione vel merito multi non solum dictis, verum etiam scriptis plurima vulgaverunt, monstrantes quanta eius utilitas, quantaque sit gratia, ita ut Deo praeteritis facinoribus offenso, tamque iustissimam poenam pro tantis criminibus inferenti, si dici fas est, quodammodo obsistat, et quasi inviti (ut ita dixerim) dexteram suspendat ultoris. Verum haec omnia vobis, vel pro sapientia supernaturali, vel pro indefesso sacrarum studio litterarum, ita cognita esse non ambigo, ut de his prima plantatio vestrae conversationis inoleverit.
3 Denique non de poenitentiae qualitate, sed de eius fine ac satisfactionis indicio solliciti, id quod ab aliis praetermissum est, sagacissima interrogatione disquiritis. Quapropter omni brevitate atque compendio propositionis vestrae desiderio satisfacere nitimur.